Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xl
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc factum quòd veteres Anatomici, in Cerebro dissecando, quid primum, quid secundum, quidque deinceps ordine naturae collocaretur haud satìs attendentes, globum ejus quasi in taleolas resciderint, &phaenomena è tali sectione casu emergentia, pro veris Cerebri partibus facilè habuerint; cùm interea tamen ab aliis dissectione aliter institutâ partes &processus ejus à prioribus longè diversi appareant. Cujus ratio est, quod Cerebri ejusque appendicis compages intra cranium contenta ità se habeat, utì plura Tubera cum variis caudicibus sive pedunculis simul compacta: quae omnia licèt ab invicem distincta, &figuris diversimodè expansis praedita sint; ipsa tamen, quo minori spatio contineantur, in eundem veluti globum compinguntur, adeóque inter se complicantur, ut difficile sit reperire ubi Cerebri principium ac finis, nec non ubi partium propè adjacentium limites &dissepimenta consistunt; porrò quo singulae τοῦ ἐγκεφάλυ partes itâ complicatae situm suum retineant, neque statim ab invicem solutae resiliant, in debitas plicaturas fibris &membranis à parte in partem protensis connectuntur.