# Cerebri anatome xlii

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xlii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xlii

Quare cùm in cane, vitulo, ove, porco, & plerisque aliis quadrupedibus, Cerebri forma & compositio (magnitudine solùm exceptâ) parùm differant ab ejusdem figura & partium diathesi in homine, satius duxi Cerebri Anatomen quandam è crebra cujuscunque generis animalium dissectione componere. Atque in hoc negotio, siquidem ostendero communitates & differentias quas in variis animalibus, inter se & cum homine collatis, subjectae partes obtineant; certè ex tali Anatomia comparata, non modò cujusque organi facultates & usus, verùm ipsius animae sensitivae vestigia, influentias, & secretos operandi modos detegere licebit. Circa animalium Capita, in quibus dissecandis nos potissimùm exerceri convenit observare est, inter hominem & quadrupedes, item inter volucres & pisces, quoad praecipuas τοῦ ἐγκεφάλου partes, analogiam insignem intercedere: Cùm enim mundi recèns conditi producerentur primi incolae, ut una dies volucres simul & pisces, altera hominem & quadrupedes pariter exhibuit; ità in utrisque speciebus Gemellis cerebri fabrica similis existit; sed inter istam prioris & hanc sequentis diei prolem, quoad partes istas, magnum discrimen reperitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
