# Cerebri anatome xliv

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xliv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xliv

Haec membrana exteriùs & supernè in quibusdam locis, praecipuè circa suturas, calvariae connectitur; at verò circa basin cum ossibus arctissimè cohaeret, ità ut facilè divelli nequeat: Interiùs (sive in concava ejus superficie) satìs laxa & soluta est, nisi quòd juxta sinus omnes per venarum insertiones, ac in calvariae basi per arterias & nervos, piae matri alligetur. Eadem haec membrana inter cerebri, ac praeterea ipsius & cerebelli interstitia, sese per unum latus altè insinuans, & ex altero emergens, duplicaturas quasdam relinquit, quibus, ejusdem membranae coalitu, superiùs occlusis, cavitates, quas vulgò sinus appellant, efformantur: nimirum istâ ferè ratione tres priores sinus constituuntur; quartus autem ejusdem membranae oblongus & teres, simulque cavus processus est, qui per Cerebri interstitia, juxta finem corporis callosi usque ad glandulam pinealem dimittitur. Sinuum majorum cavitates pluribus in locis velut cellulis quibusdam interstinguuntur; eo, ut videtur, fine, quò sanguis, ità per varios anfractus in sinibus istis transiens, à motu rapidiori inhibeatur. Porrò haec meninx ex utroque latere duas admittit arterias; quarum una conjugatio non procul ab arteriis carotidibus per foramina ossis cuneiformis, altera verò ex osse frontis emergit. quae quidem omnes per superficiem membranae exteriorem diffusae, eam irrigant; terminantur autem partim in Calvaria, praesertim juxta suturas, quò sanguinem convehunt, & partim in sinibus, ubi quod superfluum est deponunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
