Latin
THO. WILLIS
Thomas Willis, Cerebri anatome xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
De Glandulae pinealis &plexûs choroeidei usibus; item de prominentiis orbicularibus, quae vulgò nates &testes appellantur, aliisque partibus quae illarum appendices esse videntur. Glandula pinealis cunctis animalibus adest, 170. ei plexus choroeides semper appenditur, 171. ejusdem munus est, non animam continere, sed humores serosos excipere, ibid. plexûs choroeidei duplex usus, nempe serositates excipere, &calorem partibus vicinis sufficere, 172. prominentiarum orbicularium, sive natium &testium, usus designatur; sc. paßionum impetus &instinctuum naturalium exigentias, ultrà citraque deferre, 176 ad 182. Ventriculi prominentiis illis subjecti usus ostenditur CAP. XV. De Cerebelli, ejusque partium &processuum quorundam usibus. Peculiare regiminis genus ad Cerebellum pertinet, 184. circa officium ejus quot sunt consideranda, 185. ejus usus in genere est, spiritus animales pro functionis involuntariae usibus suppeditare, 186 ad 191. Cerebelli partes &accidentia explicantur; &primò de Vasis sanguiferis, 192. Spiritus è sanguine in corticalem ejus substantiam instillantur, 193. qui exinde in tractus medullares, &dein versùs bina ejus meditullia scaturiunt, ibid. quis trium in utroque meditullio processuum medullarium usus sit ostenditur, CAP. XVI.