Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.2.45-1.2.88
Tibullus, Elegiae 1.2.45-88
Not analysed yet
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,
Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,
Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris
Elicit et tepido devocat ossa rogo;
Iam tenet infernas magico stridore catervas,
Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,
Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
Sola feros Hecates perdomuisse canes.
Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
Ter cane, ter dictis despue carminibus.
Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
Cantibus aut herbis solvere posse meos,
Et me lustravit taedis, et nocte serena
Concidit ad magicos hostia pulla deos.
Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
Orabam, nec te posse carere velim.
Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,
Maluerit praedas stultus et arma sequi.
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
Ponat et in capto Martia castra solo,
Totus et argento contextus, totus et auro
Insideat celeri conspiciendus equo,
Ipse boves mea si tecum modo Delia possim
Iungere et in solito pascere monte pecus,
Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis,
Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
Prodest, cum fletu nox vigilanda venit?
Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem
Nec sonitus placidae ducere posset aquae.
Num Veneris magnae violavi numina verbo,
Et mea nunc poenas inpia lingua luit?
Num feror incestus sedes adiisse deorum
Sertaque de sanctis deripuisse focis?
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis
Et dare sacratis oscula liminibus,
Non ego tellurem genibus perrepere supplex
Et miserum sancto tundere poste caput.