Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.7.1-3.7.44
Tibullus, Elegiae 3.7.1-44
Not analysed yet
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus
terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, —humilis tantis sim conditor actis
nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint, —
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris: etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios alioque memor componere uersus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo;
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
siue minus (certeque canent minus), omne uouemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama
nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis uincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
conuenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent uincto pede quique soluto;
quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
instabilis natat alterno depressior orbe.