Latin · ~2 min
Poem 3.20
Tibullus, Tibulli Aliorumque Carminum Libri Tres 3.20
Not analysed yet
Rumor ait crebro nostram peccare puellam
nunc ego me surdis auribus esse uelim.
Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.
Domiti Marsi
Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios
ne foret aut elegis molles qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.
Tibullus The Latin Library The Classics Page