Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.4.47-3.4.94
Tibullus, TIBVLLI ALIORVMQUE CARMINVM LIBRI TRES 3.4.47-94
Not analysed yet
at mihi fatorum leges aeuisque futuri
euentura pater posse uidere dedit;
quare ego quae dico non fallax accipe uates
quodque deus uero Cynthius ore feram.
Tantum cara tibi quantum nec filia matri,
quantum nec cupido bella puella uiro,
pro qua sollicitas caelestia numina uotis,
quae tibi securos non sinit ire dies
et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,
uanum nocturnis fallit imaginibus,
carminibus celebrata tuis formosa Neaera
alterius mauultl esse puella uiri,
diuersasque suas agitat mens impia curas,
nec gaudet casta nupta Neaera domo.
A crudele genus nec fidum femina nomen!
A pereat, didicit fallere si qua uirum!
Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
tu modo cum multa bracchia tende fide.
Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
non est in uanum fabula ficta iocum;
tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
nec similes chordis reddere uoce sonos,
sed perlucenti cantum meditabar auena
ille ego Latonae filius atque Iouis.
Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
immitem dominam coniugiumque ferum.
Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
uincuntur molli pectora dura prece.
Quod si uera canunt sacris oracula templis,
haec illi nostro nomine dicta refer:
hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
felix hoc, alium desine uelle uirum."
Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
A ego ne possim tanta uidere mala!
Nec tibi crediderim uotis contraria uota
nec tantum crimen pectore inesse tuo:
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
nec flammam uoluens ore Chimaera fero
nec canis anguinea redimitus terga caterua,
cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
nec te conceptam saeua leaena tulit,
barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
sed culta et duris non habitanda domus
et longe ante alias omnes mitissima mater
isque pater quo non alter amabilior.