# Poemata varia 111

Tommaso Strozzi, Poemata varia, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/111

2. Instabat capiti tortor, virgâque minaci, Compulit assiduo flectere colla jugo. 3. Nulla quies fessis; urgebat pondera pondus, Curvabatque novus pectora anhela labor. 4. Assyriis, Phariisque manus addiximus; omni Ingenua incubuit dextra ministerio. 5. Vnaque servili merces quaesita labori est; Vt sinerent omnem vincere pane famem. 6. Deliquere Atavi, nulloque superstite, tota Postgenitos scelerum posthuma paena premit. 7. Et Nati tulimus tanto sub fasce recurvi, Lurida quod Patrum dextera struxitonus. 8. Quos modo neglectà devinctos compede servos Pressimus, in nostrum sceptra tulere caput. 9. Nec fuit immites quae frangeret ulla Tyrannos Dextra, nec impositum solveret ulla jugum. 10. Extulit è caeca nos sylvae ambage latentes, Quae sylvis effert abdita bruta fames, In1. A facie gladii in deserto. 2. Pellis nostra quasi Clibanus exusta est, 3. A facie tempestatum famis. 4. Mulieres in Sion humiliaverunt & Virgines in civitatibus Iuda 5. Principes manu suspensi sunt: 6. Facies senum non erubuerunt: 7. Adolescentibus impudicè abusi sunt: 8. Et pueri in ligno corruerunt. 9. Senes defecerunt de portis: 1. Intulimusque cibos trepidi, dum cominus ensis Afflaret radio lumina nostra suo.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
