Latin · Dactylic hexameter
AD SACRAM
Tommaso Strozzi, Poemata varia 114
Unproofread scanNot analysed yet
Sublicio quondam devincta haec saxa coisse
Ponte, ubi Massilię primum devenit in oras.
Vos illam, summo delapsi ex aethere, caetus
Aligerum, quà saxa patent impervia, pennis
Subvectam, abscissa volucres in sede locastis.
Vix ponte egressos brevis excipit area, sacri
Area, quae foribus latè subtenditur antri.
Hinc in subiectos prospectus panditur ingens
Collesque, vallesque omnes, atque omnia sparsim
Oppida quae longo claudit Provincia tractu.
Illius extrema suspensa crepidine Nola est:
Quae simul ac pulso reboans procul intonat aere,
Vndique percussi colles, atque undique valles
Ictibus, insanos geminant per inane fragores,
Totaque multiplici vicinia personat Echo.
Quae suetos, excita, refert tibi Magdala cultus,
Osculaque ad properat sacrae defigere cryptae.
byGoogle
Sternitur huic propior, lateri velut addita montis,
Altera, sed vivo de marmore, latiùs extans
Area, quam valido firmant fundamine rupes:
Naturę ingenio, an ferri molimine secta,
Ac podii in speciem solido fusa aequore saxi,
Incertum; nam fama filet; superimminet ipsi
Structilis, angusto substricta domuncula tecto
Aedituis, Sancti quibus est custodia sani,
Hospitium breve; sed lepidum; namque omnia lauti
Caenobii &spatia, &quae vasa domesticus usus
Exigit, ipsa brevi complectitur undique septo.
Non secùs ac, caeso compactum ex assere, cocti
Exemplar, magnae quod tectum molis adumbret.
Hìc gemini degunt Gusmani ex Ordine Mystae,
Sacra peregrinis, Mystę, qui rite ministrant.
Demùm oculos, animumque alacres ob vertimus antro
Stat laxo specus alta sinu, cui ductus ab imo
Assurgensque solo, sese explicat undique fornix;
Quâque oculis prostat, curvum sinuatur in arcum.
Obstruit hunc, vastaeque oppandit rupis hintam
Obductus fronti paries, quem findit, utroque
Vna, aequis distans spatiis à limite, porta.
Ingredimur, fusique solo post vota procesque