Latin · Dactylic hexameter
FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 12
Unproofread scanNot analysed yet
De Cocolatis Opificio
Defluxisse lares, tanto quos Graecia cultu
Iam tenuit, famaque omnem vulgavit in orbem.
Gens inimica mihi, doctaeque infensa Minervae:
Naturae, generisque pudor, cognata gigantum
Progenies, vomitu quam tellus expuit atro
Orbis in exitium, nostris se collibus altè
Intulit, ac faedo assurgens tenet omnia ferro.
Exosa ingenuas artes, è sedibus illas
Exigit usque suis: Parnassi culmina: vatum
Delicias, Pindumque, ac Thespia culta pudenda
Obruit illuvie, tantis nec nomina liquit
Collibus, extrusae quas alto è gutture voces,
Horribilique notant modò verba incondita hiatu.
Iam nemora haec trepidi fugiunt impervia vates,
Barbariem exosi agrestem: non thessala Tempe,
Addictumque Helicona feris: non antra, recessusque, Vmbrasque, fontesque sacros, non enthea quaerunt Otia, nec tacitis captant mea somnia fibris. Ah pudet huc vestros, me praeside, cogere caetus. Horridus haec habeat sibi Mavors praedia: torvi Hìc Steropes, Brontesque atris ignita caminis Fulminaque, &currus, atque arma minantia cudant. Ergo alias alio sub sidere quaerere terras,
Et Iovis auspicio certas defigere sedes,
Praecipio. immotae sedet haec sententia menti.
Dixerat haec; fremitu simul assensere secundo
Pierides, subitoque afflatae Numinis oestro,
Praecipitare moras, zephyrisque insistere certant.
Tum Phaebus: geminum praepes jam Fama per orbem
Centeno tulit ore decus, nomenque Columbi,
Et facinus, vestris sacro quod carmine cedris
Inscriptum, tacito mirentur saecula vultu.
Hic prior Herculeas, Abilam, Calpemque, columnas,