Latin
GHIMEL
Tommaso Strozzi, Poemata varia 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
51. Nec tamen ullus adest, tantae qui vulnera cladis Leniat, &sociam praestet amicus opem. Me miseram, haec, ait, aspiciens, quàm versa repentè Scena mihi est: scenae fabula sum Solyme. Heu tanti est, superûm leges sprevisse rebellem: Sunt haec criminibus debita fata meis. Sic cladem cumulat scelerum mens testis, &ultrix; Et nova nox miserae est, iam sibi lapsa dies. 2. Mole sub hac, superis despectam, despicit hostis, Et ridet vanà sabbatha culta prece. HETH 3. Flagitio Solyme ingenti se polluit; uno Cum coluit spreto Numina multa Deo. 4. Hinc dubio nutare throno devota ruinae Caepit, &instabili lapsa repente gradu est. 5. Regnantem quisquis suspexerat hospes, avito Iam malè dejectam despicit imperio. 6. Ipsa oculos retrò, vultumque aversa gementem, Ludibrio visa est erubuisse suo. TETH 1. Sordes ejus in pedibus ejus; Nec recordata est finis sui. 2. Deposita est vehementer, non habens consolatorem 3. Vide Domine afflictionem meam; quoniam erectus est inimicus. IOD 4. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. 5. Quia vidit Gentes ingressas Sanctuarium suum. 6.