# Poemata varia 131

Tommaso Strozzi, Poemata varia, PSALMUS SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/131

Adrepam, dixi, metuendi ad genua Tonantis: Haud deerit Patris in corde paternus amor Cernuus obstrictum multo me crimine prodam: Est Deus ipse reis ultor, & ipse Parens. 4. Vix haec. Quùm subitò placidum, quo cuncta serenas, Ad nostra obvertens verba supercilium, Abiecto indulges, relevataque fasce malorum, Sceptrigera cingis colla recurva manu. 5. Hinc tua quisque ambit supplex vestigia; foedo Dum scelerum gestit solvere colla jugo. 6. Quisquis hic est, seri praevertat temporis annos; Vt vetitum maesto diluat imbre scelus. Opportuna magis, quae nunc praeterfluit, hora est, Molli nunc aditu Vindicis aula patet. 1. Sic 1. Veruntamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 2. Tu es refugium meum à tribulatione, quae circundedit me3. Exultatio mea erue me à circundantibus me. 4. Intellectum Tibi dabo, & instruam te in via hac, qua gradieris. 5. Nolite fieri sicut equus & mulus, quibus non est intellectus: 1. In byGoogle 1. Sic ubi; diffracta caeli compage, rebelles Deflua paenarum merserit eluvio; Nulla illum tumidi quatiet tunc aequoris unda; Sedula nam portum Numinis ulna dabit.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
