Latin
PSALMUS QUARTUS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 149
Unproofread scanNot analysed yet
tanto Turpe nec erubui prodere teste nefas? 2. Verùm age, sancta tuo constent ut foedera nutu, Firmaque veracem Te tua dicta probent: Abiectum releva, meritâque exolve catenâ, Et posito obstrictam pignore solve fidem; 3. Vt quùm te temerè mens arguet impia, falsi Insimulans; causâ, Te superante, cadat. 4. Ah viden? ut caepit teneris inolescere fibris Insita primaevo in semine nequities: 5. Vt mea me genitrix infectà finxit in alvo, Et primi affricuit flebile crimen Avi. 6. Quod si nostra minus flectunt Te vulnera, flectant Quae mihi Dia tuus pignora prompsit Amor. En arcto servata sinu tua munera: Patrum Relligio, &Veri mens, sine fraude, tenax; Hęc tenui, haec quoque Numen amas, hęc pectore ab imo Ingeminant omni fortiùs ore preces; 7. Tu mihi, quae divina sacris Sapientia fastis Scripsit, &arcana condita nube tegit, Nu1. Asperges me hyssopo, &mundabor: 2. Lavabis me, &super nivem dealbabor. 3. Auditui meo dabis gaudium, &laetitiam, 4. Et exultabunt ossa humiliata. 5. Averte faciem tuam à peccatis meis, 6. Et omnes iniquitates meas dele7. Cor mundum crea in me Deus, &spiritum rectum innova in visceribus meis. 1. Ne Nudasti aperiens aeternae oracula mentis Fatidicâ memini quae cecinisse lyrâ. Ah ne tanta tuae jaceant data munera dextrae Ne pereant, Deus ò, me pereunte precor