Latin
PSALMUS QUINTUS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 159
Unproofread scanNot analysed yet
Me meus exsuctis gemitus vorat artubus: atrae Syndonis in morem contegit ossa cutis. 3. Qualis Onocrotalus desertis incubat antris, Semirutoque ululat noctua maesta lare; 4. Passer ut ex alta regemens vigil excubat ade; Sic vigil, exul, inops, nocte dieque, gemo, 5. Interea probris me jugibus obruit hostis, Cui, velut è vulgo fabula, ludus eram; 6. Quique meas olim celebrarunt carmine laudes, In me juratas conseruere manus. 7. Nam tua fulmineo dum me ferit obvia vultu, Sanguineasque oculis expedit ira faces, 8. Stratus humi, cineres, ceu panem dente momordi, Explevique, genis imbre cadente, scyphos. 9. Scilicet excelsà, Vindex, me sede locasti, Majori ut caderet nostra ruina sono. 10. Ah perii: ut densà Vesper caput occulit umbra, Aetas in noctem sic mihi lapsa suam est. 1. Omnis 1. Et ego sicut faenum arui. 2. Tu autem Domine in aeternum permanes, 3. Et memoriale tuum in generationem, &generationem. 4. Tu exurgens misereberis Sion; quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus, 5. Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, 6. Et terrae ejus miserebuntur: 7.