# Poemata varia 164

Tommaso Strozzi, Poemata varia, PSALMUS QUINTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/164

In conveniendo populos in unum, 2. Et Reges ut serviant Domino. 3. Respondit ei in via virtutis suae: 4. Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: 5. Ne revoces me in dimidio dicrum meorum. 6. In generationem, & generationem anni tui: 7. Initio tu, Domine, Terram fundasti, & opera, manuum tuarum sunt cęli: 8. Ipsi peribunt; tu autem permanes, 9. Et omnes sicut vestimentum veterascent, 1. Et 1. Huc populos caetum lex unica coget in unum; Vt casto celebrent templa verenda pede: 2. Et formidati, posito diademate, Reges Regnantum Domino subdita sceptra ferent. 3. Excipit haec aliquis, cui vivida pectore virtus, Ac dum tanta oculis cernere anhelus avet: 4. Dic, rogo, Numen, ait: nostrae brevis orbita vitae, Quàm procul è tumuli limite, carpit iter? 5. Ah ne dum medium trepido tenet impete cursum, Praeproperâ jubeas nocte referre gradum. 6. Te nullis arctant glomerati finibus anni, Nec tibi decidui temporis unda fluit. Occiduà surgentque, cadentque propagine proles, Solus postgenitis Ipse superstes eris. O mea Te referat laxatis finibus aetas; Vt tanto intersim testis & ipse choro. 7. Tu licet immotum nutu firmaveris orbem, Artificique olim finxeris astra manu; 8. Haec tamen interitus perdet; sed praepetis aevi Dimoveat stabili te fuga nulla throno: 9. Hęc, velut annoso detritum tempore syrma, Primaevum amittent, axe rotante, decus; 1. Et sicut opertorium mutabis eos, & mutabuntur; 2. Tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient. 3. Filii servorum tuorum habitabunt, & semen eorum in sęculum derigetur.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
