Latin
PSALMUS SEPTIMUS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 171
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, licet immenso curvent nos crimina fasce, Devoveantque atrae proxima colla stygi, Abrumpet miserans scelerum vincla omnia dextra, Et dabit Isacidas tollere ad astra caput. PSALMUS SEPTIMUS. Rbiter omnipotens, sceptro qui concutis Orbem, Hec imo clemens excipe vota sinu. 2. Da precibus faciles, rorant dum lumina, nutus, Et rigidum mitis pone supercilium. 3. Te Veri, Rectique tenax tua, Dive, Voluntas Flectat, &hęc lacrymis annuat una meis 4. Ne, sistas metuenda tuum ad subsellia servum; Dum celso virgam Preses ab axe moves; 5. Namque hominum, uno si reputes capita omnia censu, Quos modò vivifici luminis ardor alit, Nemo est qui justus, Te Iudice, prodeat urnâ, Lustratusque tuo est lumine quisque nocens. byGoogle 1. Quia persequutus est inimicus animam meam: 2. Humiliavit in terra vitam meam: 3. Collocavit me in obscuris sicut mortuos culi: 4. Anxiatus est super me spiritus meus. 5. Memor fui dierum antiquorum: 6. Meditatus sum in omnibus operibus tuis, &in factis manuum tuarum meditabor: 7. Expandi manus meas ad te; 8. Anima mea sicut terra sine aqua Tibi. 9. Velociter exaudime, Domine, defecit spiritus meus. 10. Non avertas faciem tuam à me, &similis ero descendentibus in lacum. 1.