# Poemata varia 29

Tommaso Strozzi, Poemata varia, FACULTAS R. P. PROVINCIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/29

Fulmineo, laetis sese ocyus intulit arvis,
Quae labens riguà Baetis praeterfluit undâ;
Atque hic sacchaream potiori è jugere cannam
Deligit, & rostro vulsam suspendit adunco.
Mox celeri terras, ac Thetyos aequora penna
Pervolitans, Brasilos sese demittit in agros;
Et quà limoso turgent ex ubere glebae,
Quâque sub ardenti laxantur Sole, refixum
Defigit, multo foecundum nectare, germen.
Hoc fortè hispanus Brasilis in finibus errans
Agricola, ut loeto vidit pubescere culmo:
Salve, ait, ò decus arvorum, Bipedumque voluptas, Te Deus in nostras, alio procul extulit orbe, Delicias; nec plura; omnem simul expedit artem,
Curamque, cultumque omnem, quò plurima campis
Proveniat seges, & calamis tegat arva beatis.
Respondent operi cumulato jugera fructu;
Et vota Agricolae superant; namque omnia messes
Vberiùs multò, potiori & fruge, fatigant
Horrea; quàm riguis quas Baeticus educat arvis,
Vsque adeò ut magnas immenso sacchare naves
Ammerice cumulet, nostrasque emittat in oras:
Illatam referens ingenti foenore cannam,
Libri primi finis.
τα χ

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
