Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 35
Unproofread scanNot analysed yet
Ast quò me Phoebi furor impulit entheus, oestro
Abreptum? Satyrae perfusum carmen aceto,
Non ulcus mordet, quod longo obcalluit usu
Ergo age, Apollinei me prolue nectaris haustu,
Calliope; tenui caeptum quò pectine carmen
Prosequar, annosae projectus ad arboris umbram
Mexiacae, primò, cum rusticus incola sylvae
Extudit execto Cacavatis tubere baccas:
Vel lento admotas igni, vel solis ad aestum
Expositas, fragili siccandas cortice torret.
Hinc centum è numero, condicta ad pocula, lectas, Altiùs impacto pistilli pondere frangit. Mox (a) Ex relationib. Franc. Hernand. apud Nardum Recchum.