Latin
GHIMEL
Tommaso Strozzi, Poemata varia 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ast ubi congeminant questus, mors arida labris Obrepit, fracto vox perit ipsa sono. Atque hic, dum properat, resupino poplite, sternit, Mollis ut inciso cespite caltha, viam; 3. Ille famem matris gremio dum languidus infert, Materno immoritur flebilis umbra sinu. MEM 4. Ocui te geminam memorem; tibi virgo Sionis Filia, quem luctu suspicer ire parem? 5. Nulla parem memorat vel mendax Fama ruinam; Quò tanta, exemplo compare, damna levem. 6. Vnda maris vasti, nullo quam litore tellus Ambit, &immenso spumat in Oceano, Haec potis una tuos signare intermina luctus. Eheum quae tanto sat medicina malo est. NVN 7. Imposuere tuis mendaces Vatibus umbrae; Teque aluit stultis enthea turba dolis, 1. Nec ruul mum Ierem. Thren. 1. Nec aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad penitentiam provocarent. 2. Viderunt autem tibi assumptiones falsas, &ejectiones.