# Poemata varia 43-2

Tommaso Strozzi, Poemata varia, GHIMEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/43-2

Ast ubi congeminant questus, mors arida labris Obrepit, fracto vox perit ipsa sono. Atque hic, dum properat, resupino poplite, sternit, Mollis ut inciso cespite caltha, viam; 3. Ille famem matris gremio dum languidus infert, Materno immoritur flebilis umbra sinu. MEM 4. Ocui te geminam memorem; tibi virgo Sionis Filia, quem luctu suspicer ire parem? 5. Nulla parem memorat vel mendax Fama ruinam; Quò tanta, exemplo compare, damna levem. 6. Vnda maris vasti, nullo quam litore tellus Ambit, & immenso spumat in Oceano, Haec potis una tuos signare intermina luctus. Eheum quae tanto sat medicina malo est. NVN 7. Imposuere tuis mendaces Vatibus umbrae; Teque aluit stultis enthea turba dolis, 1. Nec ruul mum Ierem. Thren. 1. Nec aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad penitentiam provocarent. 2. Viderunt autem tibi assumptiones falsas, & ejectiones.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
