# Poemata varia 43

Tommaso Strozzi, Poemata varia, DE COCOLATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/43

Fallitur, hoc Triviam luco qui forte vagantem
Autumat: his potius Pallas sub frondibus errat,
Illa mihi sese depulsis obtulit umbris
Spectandam, multâ venanti indagine Verum,
Eja agite, o Socii, festas agitate choreas;
Plaudite, io, vestris respondent Numina votis:
Vestraque solicitae Superis sunt commoda curae.
Mox secum: quae Pallas ait; quae Nympha repente
Visa mihi est? vigili quis Vatum somnia pinxit?
Credo equidem; illa meae proles fuit ardua mentis:
Saepe suas animus curas in Numina vertit.
Gratulor ipse mihi, nostrae quod mentis in arce,
Vsque adeo spiret majestas vivida Veri;
Vt mihi conspicuo pandant se Numinis ore
Sensa animiten nostro prodit quoque vertice Pallas.
Haec postquam secum: fruges Fernandus odoras;
Vaginae siliquas, & lecto sacchara flore,
Cynnameosque legit, mordaci cortice, libros;
Ac tosto admiscens pridem detrita Cacao,
Mexiacum certâ Cocolatem perficit arte.
Qui si nosse libet, qua lege, metroque paretur;
Accipe quae, schedulis, idem Fernandius Orbi
Tradidit, & longo simul Hispalis approbat usu:
Hispalis, Europam quae prima invexit in omnem,
Quicquid ab Ammericis exportat navita sylvis.
Principio lecti glandes secerne Cacai:
Praecipuum Guachaca dabit, quo Mexicus ullum (a)
Frugiferis nusquam praestantius educat arvis.
Pingue legas, carptumque recens ex arbore: namque

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
