Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 46
Unproofread scanNot analysed yet
Filia, quae celso attollens capita ardua clivo,
Subiectos sceptro Florentia temperat agros
Illam Flora parens, extremum adjungere florem
Artibus, erudiit; seu quas solertia mentis;
Seu quas, deliciis inhians, gula protulit Orbi.
Ergo edocta, animam delecto carpere flori,
Mexiaco varios Cocolati affundit odores,
Et Florę decus omne, leporemque invehit offis.
Nunc citrini emunctas redolenti è cortice pomi
Lacrymulas: nunc aut suspiria odora hyacinthi:
Aut Indo, quibus acer olet, de Tubere anhelos
Elicit afflatus: vel amabile Gelsimini