Latin
SAMECH
Tommaso Strozzi, Poemata varia 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
6. In paenae cumulum, dum praeceps corrnis, hosti, Miscuit è lacrymis gaudia plena tuis. 7. Iam cornu tumet ille, &cristas vertice jactat, Ac numerat spoliis crimina nostra suis. Ipse unus supero tantae post funera cladis; Ne careat maesto fabula nostra choro SADI 1. Clamavit cor eorum ad Dominum, super muros filiae Sion. 2. Deduc quasi torrentem lacrymas per diem &noctem: 3. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. COPH 4. Consurge lauda in nocte, in principio vigiliarum: 5. Effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini: SADI 1. Gestiit haec pavidus collo devolvere fata Civis, &ad superos corda manusque tulit. Qui gemitus! quae vota! tubae dum martius horror Intonat extremum maenibus excidium. Hinc muros hostis quatit ariete: sidera pulsat Hinc Solyme; ad nostras sidera surda preces. 2. Ast ne cede malis, Virgo, nova vota, precesque Instrue, saepe quatit lacryma multa polos. Ergo age, &in geminos undantia lumina rivos Egere, ceu vernà dum tumet amnis aquà: 3. Demersam lacrymis cernat te Phosphorus: idem Demersam lacrymis Hesperus aspiciat. Nulla oculos condat taciturno palpebra nictu; Neve premat riguos pupula muta sonos. COPH