# Poemata varia 47-2

Tommaso Strozzi, Poemata varia, SAMECH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/47-2

6. In paenae cumulum, dum praeceps corrnis, hosti, Miscuit è lacrymis gaudia plena tuis. 7. Iam cornu tumet ille, & cristas vertice jactat, Ac numerat spoliis crimina nostra suis. Ipse unus supero tantae post funera cladis; Ne careat maesto fabula nostra choro SADI 1. Clamavit cor eorum ad Dominum, super muros filiae Sion. 2. Deduc quasi torrentem lacrymas per diem & noctem: 3. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. COPH 4. Consurge lauda in nocte, in principio vigiliarum: 5. Effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini: SADI 1. Gestiit haec pavidus collo devolvere fata Civis, & ad superos corda manusque tulit. Qui gemitus! quae vota! tubae dum martius horror Intonat extremum maenibus excidium. Hinc muros hostis quatit ariete: sidera pulsat Hinc Solyme; ad nostras sidera surda preces. 2. Ast ne cede malis, Virgo, nova vota, precesque Instrue, saepe quatit lacryma multa polos. Ergo age, & in geminos undantia lumina rivos Egere, ceu vernà dum tumet amnis aquà: 3. Demersam lacrymis cernat te Phosphorus: idem Demersam lacrymis Hesperus aspiciat. Nulla oculos condat taciturno palpebra nictu; Neve premat riguos pupula muta sonos. COPH

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
