Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Blandior ambrosia est: Hispani ò dicite: Galli
Credite; non animos quae vellicet ulla supinos
Acrior, &crebro jubeat sibi plaudere saltu.
At non fas, uno siccare tumentia suctu
Pocula, fumanti prohibent quòd fervida libo;
Nec lubet: admoto combustas parciùs igne,
Infudisse juvat spumanti in nectare ofellas
Panis, &intinctu mollitas frangere morsu.
Quod mihi si fido devinctus amore Sodalis
Adsit, tunc gemina suffulti sede, recepto
Germanis ritu, socio dum quisque propinat,
Et sorbillanti decerpit pocula labro,
Extrahimus letis mixtos sermonibus haustus.
Vina vorent alii, seu quae non subdita praelo,
Injussisque fluens lacrymis, dedit uva, rubenti
Murice; cretaeo seu quae stillata racemo,
Nauta peregrina vexit super aequora cymba;
Haud equidem invideo, capitique oculisque nocentem
Devoveo, Hesperia laetus promulside, Bacchum.
Haec mihi literulis nuper descripsit amicis
Lisius, ingenuà quo non praestantior alter
Indole: cui magnum modò princeps exedra nomen,
Atque theatralis meritos tulit orbita plausus:
Tradita Socraticis quoties sua dogmata chartis
Propugnans, doctà retulit spolia ampla palestra.
Ille, diù queat ut sacris advertere libris
Ingenium, capitique acres exsuscitet ignes,
Se matutino Cocolatis proluit imbre:
Dedaleae quantùm satis est ad munera mentis:
Palladii quantùm satis est ad praelia circi.
Quamuis saepe, hilari Iuvenum plaudente cachinno, Immeritum lepido traducat Fabulus ore: Fabulus, arguto cui plurima fabula denti est: Immemor ipse sui quoties hypocondricus humor Vellicat ingenium, ac tremulum Diaphragia lacessit. Sed digito Immemorem pervellit Cynthius aurem, Et monet, ad numeros, emuncto pectine, ritum Prodere, quo glacie adstrictus liquor Indicus alget;
Frangat ut ęstivos jucundo frigore Soles;
Imperioque gulae, versis, det, legibus anni
Intempestivam Icario sub sidere brumam
In tenues aequo sectum super assere micas
Fervida more suo Cocolatem diluat unda;
Ast alio confecta metro, tibi pocula condat
Potio, quae gelido densanda est frigore. pendas,
Ergo oculis, fidae vel certo examine lancis,
QuicDe Cocolatis Opificio Quicquid in appositum tibi fictile funditur: humor