Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 61
Unproofread scanNot analysed yet
Ventriculi, turbata dolet qui prandia; quod si
Prandenti dederint tibi forte obsonia pisces.
Queis caro limosà frigescens najade, in imum
Vix accepta sinum, faedum tabescit in unguen:
Tunc mixtus calida Cocolates proderit undâ.
Corriget is faedos imo sub pectore succos,
Sedabitque atros, queis halant viscera, fumos.
Hinc vulgo Hispanis protrita Paraemia: potum,
Quae fert, in carnes Cocolatem vertere pisces.
Novi ego qui, stomachi genio, sibi noxia dudum
Sancta quadrageno sensit jejunia sole.
Quippe olus, atque oleum, &salsi farciminis offas, Et fluviis nantes, &nantes aequore pisces, Haud coqueret: Ventrique graves evolveret omnes, Apula rore suo quas lactat amygdala fruges yGi