# Poemata varia 65-2

Tommaso Strozzi, Poemata varia, GHIMEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/65-2

3. Haec nostris, fateor, sunt pridem debita noxis; Nam sceleri paenas irrogat Vrna pares. ZAIN 4. Haec recolam, solvetque mihi praecordia luctus, Vitaque, ceu lentà marcida tabe, fluet. ZAIN. 5. At nova spes animo, vel & hinc viret, aucta recenti Germine, quam maesto lumina fonte rigant. HET 6. (Haec tua Dive parens clementia) noster in auras Non dum, difflato corpore, pulvis abit. Vi1. Quia non defecerunt miserationes ejus. HET 2. Novi diluculo, multa est fides tua. (a) HET 3. Pars mea Dominus dixit anima mea; propterea expectabo eum THET 4. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum: THET 5. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini THET 6. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. IOD (a) Novae sunt quolibet mane misericordiae tuae. Pagnin. 1. Vivimus: exundans non dum nos obruit aequor: Quae quatit, illa meam sustinet unda ratem. Vivimus: arenti pietas non defuit alveo; Nam tibi inexhausto è pectore prona fluit. HET 2. Qualis ab eoo pandit se Phosphorus orbe; Sic tua, Rex hominum, promicat axe fides. Advehit ille novam, revoluto sidere, lucem; Ipse novam placido Numine pandis opem. HET 3. Hinc matutinum mea nox sibi cernere lumen Est visa, & caelo liberiore frui. Vsque feram, dixi, mea lux Deus ipse, sepultum Ipse vehet, fato splendidiore, diem. THET

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
