Latin
FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Vbera, &undoso pregnantia jugera limo.
Est aliud, nulla cultum quod provenit arte,
Degeneri de stirpe, genus Syluestre Cacai.
Scilicet è spurio plantis gens plurima foetu
Obvenit, ingenuam simulat quę germine prolem.
Hinc parit agrestes tenuis labrusca racemos,
Prętexitque nemus baccis oleaster amaris,
Et neglecta notha pendent ex arbore mala:
Propudium generis deserti dedecus arvi.
Sic mentita genus soboles infausta Cacai,
Agrestes ramos, agrestia tubera, semen
Agreste emittit, nullo cui dulcia flore
Admixto, immitem commendent sacchara succum;
Ni forte excisum felici ex arbore ramum
Sylvestri adjungant, sectoque in caudice fixum,
Vt mos est, udo doceant inolescere libro;
Nam tum forte suos cognato federe mores
Dediscet, natosque novo de germine fetus
Dum nutrit, potiore dabit mitescere succo.
Nunc quae prima solo radicibus hęserit arbor,
Et qua fixa manu, letis adoleverit agris
Expediam, nam lapsa polo dum panderet Eos
Prima diem, vero cecinit mihi carmine Clio.
Post
dibzy G Google
De Cocolatis Opificio Post Asiam bello domitam, post rapta Tyrannis Stemmata, post centum Gentesque, Vrbesque sepultas,