# Poemata varia 70

Tommaso Strozzi, Poemata varia, DE COCOLATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/70

Hauserat, abreptam torquet dum Numine mentem.
Qualis deciduo pallet rosa languida collo,
Quae sortita pares Phoebi cum sidere cunas,
Par habet, occiduo Phoebi cum sidere, funus.
Languidulis ergo eluctans suspiria labris:
O quis, ait, modico Cocolatem misceat haustu
Depositae, ut lapsas revocem mihi pectore vires,
Et sistam fugientem animam. vix talia anhelans
Dixerat: ad superos celeri vox ocyor euro
Evolat, ac subitò servati ad limina tecti,
Hospes adest, pulsatque iterato verbere postes.
Oquis adest? excita Parens simul excipit, & se
Ad limen passis actutum postibus ardens
Sistit; at ille ferens nitido carchesia nimbo
Haec, ait, infirmae Cocolatis pocula Natae;
Solicitâ modo mixta manu, modo fervida ad ignem
Defer, & egrotam jubeas salvere puellam.
Obstupuit visu Mulier; nec fata, recurvo
Poplite, delatum peregrino ex hospite, munus
Excipit, acceleransque gradus; en Nata, quod optas Nectar, ait, nusquam mihi visus id attulit hospes. Blanda viri species, roseique modestia vultus, Atque supercilio graviter demissa pudico yGoogle Ac Lipare, ruptis latè compagibus: Olli Quà data porta, ruit, terrisque insultat apertis.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
