Latin · Dactylic hexameter
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 81
Unproofread scanNot analysed yet
Occinit, infesto ceu plorans carmine Bubo.
Hinc modò lucifugae obscuro se condere tecto:
Se modò seposità certant abstrudere sylva;
Osoresque hominum loca quaerunt avia; ut omnes,
Et vel se fugiant, quaesita in nocte sepulti.
Est qui se tenebris damnat, stratusque cubili
Sese angues inter medium, sae vosque dracones,
Serpentumque inter sinuosa volumina, fingat:
His animum spectris reficit. proh dira voluptas,
Atque atrox morbi ingenium! feralia quę nam
Sint fata, haec misero si sunt solatia cordi.
Quod si funereum venalis Praesica lessum
Concinat, &siculo deducat carmina rythmo:
Triste melos cupidis exorbens auribus explet
Se lacrymis, fruiturque suo mens incuba luctu.
Haec hypocondriaci videas symptomata morbi.
Sed satis haec; namque ipsa exterrent carmina Vatem,
Qui transacta suos passus per tempora manes:
Nunc, ope conceptae Primi sine labe Parentis,
Virgineae Matris, morbo sese exuit atro;
Seque suo, compos, festinat solvere voto.
Huic, age, num pesti rabidas exasperet iras,
An potiùs trità Cocolates sopiat offa?
DisbyGoogle