Latin
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 83
Unproofread scanNot analysed yet
Ista equidem, Patres, haud damnem dogmata: vestros Conciliem potiùs firmato foedere sensus. Mexiacae, fateor, nativo frigore glandes Exuperant, multo sed turgent unguine: caecis Pars igitur commixta fibris, atque ignea vis est. Quare ubi defractas mola conterat, atque subactas Misceat, alterius frangit pars altera vires. Quin etiam ingenitum tenuat vaginula frigus, Cyn(a) Ex Cacao vel crudo, vel tosto, vel saccharo tantùm condito subsequi uteri, alvi, hypocondriorum difficillimas obstructiones, ait Piso in Mantis. Aromat. c. 18. Cynnamaque, &calido praegnantia sacchara rore: Vt mediam credas Cocolati exurgere demum Temperiem, nostro quae nulla est aptior oevo Nec tamen Invalidis hunc trado, vel abnuo potum; Cautiùs id pręstem; namque, uno nomine, pestis Multa latet, vario vexans hypocondria sensu. Scilicet est aliis alio de semine morbus: Hinc calido spumans Cocolates nectare, Virus Fortè aliis: praesens aliis est pharmacon aegris. Quin etiam ipse sibi morbus, sibi dissidet eger Ipse; intestino dum saepe reciprocat aestu Multus, &alternis assultans fluctibus humor. Vt modò quod juvit, mox ipsum pharmacon obsit. Hic modo, ceu fornax succensa, efferbuit: at mox