# Poemata varia 86

Tommaso Strozzi, Poemata varia, DE COCOLATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/86

Extrahat, atque assueta neget sibi prandia, sensim Contrahet exucto marcentem corpore tabem: Quan(g) Sal aliud marinum, aliud fossile, aliud metallicum, aliud dulce, & Indicum. Brasavolus I. de exam. salium. (b) Cocolates ad modum potus sumptus, in tantùm non est sufficiens materia pro partium plenà nutritione; ut hoc potu, si quis sine alio cibo utatur, in tabem citò devenias. Ludov. Ramirez, relatus ab Hurtad, append. c. 4. dibzy G Google Quando in septenas, haustus, vix fulciat horas, Vrceus, invalidas jejuno in corpore vires: Haud equidem lapsos pleno quòd nutriat artus Fomite; sed multo quod pinguis ab unguine, magnam Spirituum vim progignat, queis vividus ardor Emicat, & lentos impellit robore nervos (a) Hi porrò Medicis Cacai pocula libis (b) (Antidota antiquo dicunt quae nomine Graji) Adnumerant, quae nulla usu jejunia solvunt; Ni fraus, intersit, magnique & ponderis offam Absumat non ulla ferens jejunia lurco. Nam licet ingestis, alimenta adjungere vitae, Antidotis ultrò detur; non his tamen usus

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
