# Poemata varia 88-2

Tommaso Strozzi, Poemata varia, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/88-2

CAPUT QUARTUM. ALEPH 1. Quomodo obscuratum est aurum: mutatus est color optimus: 2. Dispersi sunt lapides Sanctuarii, in capite omnium platearum. BETH 3. Filii Sion inclyti, & amicti auro primo; 4. Quomodo reputati sunt in vasa testea — ed by G giti CAPUT QUARTUM. ALEPH AE miserum! exhausto marcent mihi lumina fletu, Aeger & attonito torpet in ore sonus. Nec totos animi potis est evolvere sensus. Nam stupet ingenti lingua, oculusque malo. 1. Lurida quae Templi facies! Quae rudera! quantus Sordet in augustà Numinis arce cinis! Aureus ut periit furvà nitor obrutus umbra! Optimus ut cecidit decolor igne color! Sardus, Onyx, Adamas, atque altae dives Erythrae Census, quo sacri promicuere lares, Cessit inexpletae pretiosa in pabula flammae. Proh quantum tumulas nigra favilla decus! 2. Abdita, queis steterant, Fani penetralia, passim Fusa jacent omni diruta saxa via. BETH 3. Inclyta Progenies Solymùm, quos aemula Soli Induit obrizo texta nitore cyclas, 4. Vt mox aggesto squalens malè sordida caeno, Calcato haud potior visa repente luto est, Haud fiu 1. Opus manuum guli. GHIMEL 2. Sed & Lamiae nudaverunt mammas lactaverunt catulos suos: 3. Filia populi mei crudelis, quasi Struthio in deserto DALETH 4. Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus, in siti. 5. Parvuli petierunt panem, & non erat, qui frangeret eis. 6. Qui vescebantur voluptuosè, 7. Interierunt in viis: 1. Qui dibzy G Google 1. Haud secus ac faedae nigra fuligine testae, Quas figuli samio finxerit orbe manus. GHIMEL Heu pudor, heu lacrymae: Lamiis concessimus: alma Vicerunt Solymas Hae pietate Nurus. Vbera nudarunt Lamiae, mammâque tumenti Lactarunt catulos, pignora cara, suos. 3. Te, Patriae soboles, sylvâ qui devius errat, Ferreus, immiti Struthio corde refert: Negligit hic faetus, nec partis incubat ovis, Quae paris ipsa sinu, pignora destituis.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
