# Poemata varia 88

Tommaso Strozzi, Poemata varia, DE COCOLATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/88

Succus, & in chylum, stomacho torpente, laboret.
Haec illi, magnoque putant se auctore tueri.
Demum alii plexis citiùs se exolvere tricis
Posse putant; quorum ridet sententia vulgo.
Hi liquidi, rentur, Concolatis cymbia, potum
Non escam stomacho submittere; namque ubi primum
Mexiacis olim liquor hic inventus in oris,
Hunc tantùm mensis, ajunt, delatus in usum est,
Vt stomacho ingestas procliviùs invehat escas:
Quod nobis Sicerae rores, vel massica praestant.
Hinc illi potus ratio germana; nec aequor,
Aut longo superat cursu quae litora, censum
Immutant, alio sub sole, vel indole fraudant,
Quà vel nunc patrio passim censetur in orbe
Nec contra est, nostros usu quòd nutriat artus;
Nam vel rore suo dudum producere vitam
Vina queunt; non ulla tamen jejunia frangunt.
Sed
(a) D. Thom. qui 2. 2. q. 147. ar. 5. ait: Electuaria etiam si aliquo modo nutriant, non tamen assumuntur ad nutrimentum, sed ad digestionem ciborum. Vnde nec solvunt lejunium: sicut nec aliarum medicinarum assumptio, nisi fortè quis in fraudem Electuaria in magna quantitate affumat per modum cibi.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
