# Poemata varia 96

Tommaso Strozzi, Poemata varia, DALETH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/96

1. Coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum, 2. In contritione filiae populi mei. CAPH 3. Complevit Dominus furorem suum: 4. Effudit iram indignationis suae: 5. Et succendit ignem in Sion, & devoravit fundamenta ejus. LAMED & universi 6. Non crediderunt Reges terrae habitatores orbis; quoniam ingrederetur hostis, & inimicus per portas Ierusalem. MEM 7. Propter peccata Prophetarum ejus, & iniquitates Sacerdotum ejus, 8. Qui effuderunt in medio ejus sanguinem Iustorum NVN ogle 1. Nec tamen absistit; secti nam torrida Nati Membra vorat; poenis vescitur, orba, suis. 2. Te tanto infecit, mulier Solimęia, probro; Frugibus undantes dum cremat hostis agros CAPH 3. Complevit, fudit, succendit, & igne voravit; In nostrum Dominus quùm ruit excidium: 4. Complevit suprema suum per damna furorem, Fudit & effraenes, quas tulit ira, faces. 5. Succendit Templumque Vrbemque atque igne voravit, Fulcra, quibus celsâ substitit arce Sion, Omnia praecipiti simul impulit obruta casu; Ipsà jam Solymen quaerimus in Solyma. LAMED 6. Non Reges, ullus non incola credidit orbis, In patrias hostem irrumpere posse fores Hostis at irrupit; non illum moenia, portae Non illum validâ detinuere serà MEM 7. Creditis è Templo haec fata erupere; prophanos Arguit haec Mystas, jure, ruina reos. 8. Clamat adhuc in nos justi vox sanguinis, ipsi Quem fudere suo, turba scelesta, dolo. IlliNVN 1. Erraverunt coeci in plateis: 2. Polluti sunt in sanguine: 3. Cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
