# Poemata varia ix

Tommaso Strozzi, Poemata varia, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/ix

Haec enim suo veluti oestro vivax Juvenum ingenium, vel in illecebras, nugasque, vel in levissima studia, voluptatis lenocinio, abripit; Quin & egregiam quoque indolem transversam agit, & ingenitae virtutis igniculos vel fervidi sanguinis aspergine, vel afflato alieni oris contagio extinguit. Quidquod & vitia non rarò aestuans illa aetas despumat, quae foecundiori naturae fundo ubebyGoogle uberiùs profluunt; tum maximè cum plures adsunt, qui ea aetatis patrocinio tuentur, & positum à natura sceleribus aggerem auferunt: Verecundiam. At Te Juvenem nemo, nisi qui è genarum flore aetatis tuae ver aestimet, facilè sibi persuadeat.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
