# Poemata varia vi

Tommaso Strozzi, Poemata varia, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/vi

Naturae in Te, ac virtutis decora famae noscenda propono; quae cum Tibi Deo auctore contigerent, injurius profecto sit Numini, qui ea silentio premat: haud illi impar, qui dicatum Numini simulacrum infodiat. Habeat igitur fama, quae vulget ex vero Principis decora; quando vel arcana, vel ficta Principum probra pronis hominum auribus insusurrat. Contendit planè Virtus, ac Natura, ut fortunam tuam, vel aequarent, vel vincerent, ac Te hujus fastigio altiùs efferrent.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
