# Poemata varia xiv

Tommaso Strozzi, Poemata varia, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xiv

Debes hoc Numini, qui luce Te afflat suà: debes Parenti Optimo, quem ut Jovem tuum splendidus assecla non sequeris modo, sed aemularis. Complexus ille animo est virtutes omnes, vel quae hominem decent, vel quae Principem ornant; atque ad earum normam, & sibi, & Populis imperat. At omnibus excellit Pietas: haec illi è vultu: haec è moribus, atque assiduo Superum cultu emicat, ut spirans in eo Numinis simulacrum agnoscas, quo vel ipsam dedicari aulam credas; abiectaque veteri paroemia certiùs asseras: Hetruscam subeat Aulam qui vult esse Pius. Illum Tu assiduè intueris, Gasto & non ad monita quidem; namque ea praevenis: non ad nutus; namque hos etiam anticipas; sed ad Sanctos, castosque mores Te ipsum fingis, ut quemadmodum cum Fortunaita & inter se certare Natura, ac Virtus videantur: Utra in Te Patrem magis exprimat; sed planè conseruere manus, nam quod altera adumbravit, perficit altera. Adeò ut qui laudes tuas paucis complecti voluerit, hac una omnes efferat: si Te absolutum Patris exemplum dixerit.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
