# Poemata varia xix

Tommaso Strozzi, Poemata varia, xix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xix

Extulit se quidem Illa, quùm nuper Hetruscam aulam Britannici Regis Legatus à Te exceptus subiit. Licet enim omnia ad majestatem splendidè composita suspexerit, nihil adeo anglicum supercilium defixit, ac Tui conspectus. Ut enim in unionibus miraculo est, in arctum contracta, naturae Majestas; ita veluti contracta sapientiae Majestas, & maximum exiguà in aetate virtutum decus admirationem extorsit. Audiit Ille abs te Anglicos hujus aevi Auctores non recenseri dumtaxat, sed censeri; eorumque characterem, stylum, sententiam, philosophica praesertim inventa ad exactae mentis trutinam expendi. Quod impensè miratus, non illepidè dixit: optandum planè, ut delicatulus Princeps eò ad conficiendos cibos valeret stomacho, quo ad concoquendas literas pollet ingenio; mirum scilicet videri sibi, Te quùm tam multa, eaque ardua congeras, omnia ad nutritium doctrinae succum tam probè digerere.

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
