Latin
xvi
Tommaso Strozzi, Poemata varia xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ardens ille in Magistros tuos studium, quibus vel Seneca aliquis, vel Burrus invideat; maximum scilicet illis minerval obtigit: Amor tuus. Hinc illa sapientium virorum laus atque aestimatio, qui abs Te honestissimè habiti, stoidibzy G Google co illo in aulas convicio abstinent, quòd in iis scurroe potiùs, quam sapientes in pretio sint. Equidem Salomonis Te indolem praeferre dixerim, sapientiae nimirum amore captus; hunc unicè deperis: caetera omnia prae illa splendido contemptu despicis.