# Poemata varia xxiv

Tommaso Strozzi, Poemata varia, xxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tommaso-strozzi/poemata-varia/xxiv

Si respexeris, amaranthos credam. Patere igitur ut tuo sub nomine in lucem prodeant; Jam Oedipo non erit opus, ut omnes intelligant, quibus in terris, inscripti nomina Regum, nascantur flores, Suum, & ipsos habere genium libros novi; ne huic desit, geniali illum sub sydere statuo. Quin, & observantię pignus meę literario hoc munusculo Tibi defero: tenue illud quidem, at tenuis etiam auctor; illum tamen benigno sępe aspectu, atque affatu dignatus es; quid ni eandem opusculo suo gratia impertias?

---

Tommaso Strozzi, Poemata varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
