Latin
TERRA PONDEROSA
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 2
Unproofread scanNot analysed yet
TERRA PONDEROSA. Ut haec, quantum fieri potest, pura obtineatur, Spathum, quod vulgo ponderosum audit (§. 89), in subtilem comminuatur pulverem, qui cum alkali fixo et pulvere carbonum in proportione anatica commixtus in crucibulo clauso per horulam igniatur. Massae pulveratae adfundatur acidum nitrosum vel muriaticum dilutum, donec omnis cessat effervescentia et liquor acidus manet, qui dein addito alkali fixo aërato, demittit terram ponderosam aëratam. Si vel acidis vel sali alkalino quidquam inest acidi vitriolici, mox spathum regeneratur ponderosum. Quod in hac operatione remanet acido intactum est spaitized! spathum nondum decompositum, operationis repetitione divellendum, sed quae tum obtinetur terra martiali et interdum argillaceo vasis contaminata reperitur, praestat igitur qua puritatem primae operationis soboles. TERRA PONDEROSA nerata gravitate specifica gaudet 3, 773, in centenario continens aquae circiter 28, acidi aërei 7 et terrae purae 65. Acida cum effervescentia illam adgrediuntur: vitriolicum generat spathum ponderosum, aqua non solubile, nitrosum et muriaticum connubia praebent, quae in crystallos aegre solubiles facile rediguntur. sed haec terra acetata deliquescit. Igne vix fluit, si omni caret inquinamento acido vel alkalium, sed ponderis amitστιν υν . . . . σ amittit. Mediante materia caloris adfixa 900 partes aquae unam solvunt, quae dein sub forma cremoris, in acidis effervescentis, secernitur, si aëri atmosphaerico aditus patet. Ustam acida sine esservescentia, sed cum aestu suscipiunt, tardius tamen, quam aëratam 2).