Latin
CLASSES FOSSILIUM
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 28
Unproofread scanNot analysed yet
ACIDUM molybdaenam ingrediens verisimillime metallicae putatur originis, quamvis nondum pateat cujus. Quum arsenicum, metallum fragile, dephlogisticando tandem abeat in acidum ab omnibus aliis distinctum, aliis quoque metallis peculiaria acida radicalia delitescere, non sine ratione conjectari licet, quamvis ob phlogisti validiorem cohaesionem non dum denudata. Quomodo per artem extricetur huc non pertinet g). Quod autem acidum e molybdaena hactenus elicitum metallica gaudeat indole et adhuc phlogisto imperfecte sit liberatum, sequentia momenO D. SCHEELE Act. Stockh. 1778.