# Sciagraphia regni mineralis 29

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis, CLASSES FOSSILIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/29

menta evincere videntur, nimirum 1) sapor acidus simulque metallicus; 2) salis microcosmici et boracis cum illo tinctus, nam hi sales vix nisi metallica calce colores adquirunt; 3) decompositio ope alcali phlogisticati, quae semper metallici indicat praesentiam: 4) forma concreta non deliquescens, arsenico albo analoga, 5). grauitas specifica 3. 460. Immo nuperrime, rationibus a me allatis motus Cl. HIELM reductionem tentavit regulumque obtinuit, uti videtur ab aliis notis diversum, sed nondum satis examinatum. ACIDUM calci ponderosae inhaerens valde est adfine praecedenti, quod tamen aquae calcis instillatum a calce ponderosa diversum generat connubium, licet in variis aliis momentis conveniant haec acida. Ni fallor hoc etiam metallica gaudet indole. ACIDUM phosphori in regno animali obvium, in vegetabili longe uberius occurrit, sed in fossili rarissimum primus detexit Dom. I. G. GAHN, plumbo adunatum h). In pluribus forte fossiliis adest hoc acidum, quod aqua spoliatum gravitate specifica gaudet 2; 687, igne fusibile. ACIDUM boracis; vulgo salis sedativi nomine insignitum, artis productum esse mulb) Opuse. chem; vol. II, pag. 424.

---

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sciagraphia_regni_mineralis.
