Latin
CUPRUM
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 3
Unproofread scanNot analysed yet
FERRUM. Gravitas specifica 7, 800. Omnia acida hoc metallum facile suscipiunt, vitriolicum autem dilutum sit oportet, alias sine ebullitione, ad siccum fere continuata, nihil efficitur. Phlogiston in centenario ferri ductilis removendum, secundum experimenta hactenus instituta, per 342 designari potest, et adeo debili vi retinetur, ut hoc metallum cum paucis aliis undecimum seu ultimum teneat locum. Fusioni intensus caloris gradus est necessarius, nempe 7 872, si justa est huc usque usitata comparatio Thermometri mercurialis cum metallico MORTIMERI. Gradibus 1 566 ignitum rubet.