Latin
N. LINNVM E
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 41
Unproofread scanNot analysed yet
a) Acta Stockh. 1772. n) Baume Mem, des SS. Etr. tom. IV. ALKALI MINERALE aëratum, veterum nitrum, natron, in pluribus praesertim Asiae et Africae locis copiose reperitur vel in strata crystallina concretum, vel instar pulveris collapsum, vel e vetustis muris lateritiis efflorescent, vel denique in fontibus solutum uti videtur, e muria decomposita saepe ortum. Novi quidem acidum salis suae basi pertinaciter adhaerere, igne solo non expellendum, sed atmosphaerae vicissitudines, continuè progredientes per saecula, forte validiores sunt. Saltim, ubi ingentes campi hoc alkali operiuntur, in superficie muriae vix quidquam immixtum invenitur, quo autem profundius, eo etiam uberius adest hoc inquinamentum, nondum decompositum ob impeditum aëris accessum. ALKALI VOLATILE aëratum in puteo quodam Londinensi q), item in Lauchstadiensi v) et Frankfurtensi ad Moenum 5) adesse et cuprum aquae immersum caeruleo colore solvere perhibetur. Tria jam memorata alkalia plene aërata, a causticis multum differunt sapore mitigato, in crystallos concrescendi facultate, nec non effervescentia cum acidis, quae aëreum expellere possunt, sed succi vegetabilium coerulei illis itidem virescunt, debilius tamen quam can5) Phil. Trans. 1767. *)HENCKEL Bethesda port. 2) BOMARE Dictionnaire.