# Sciagraphia regni mineralis 45

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis, SALES MEDII TERRESTRES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/45

SALES MEDII TERRESTRES. Terrarum cum acidis connubia, quae salibus adsignatam possident solubilitatem (§. 20.), alkalibus aëratis turbantur et praecipitantur, non autem alkali phlogisticato. TERRA PONDEROSA vitriolata inter terras locum habet (§. 90); nitrata forte alicubi nativa occurrit, a nemine tamen adhuc inventa, quod etiam valet de aërata. Salitam autem aquis lacus Vettern, aliisque in vicinia vehi, mihi narravit Cl. HIELM I) ) Conf. Prael. SCHEFFERI §. 188, not. 2. Google εκτι τὸ τα κεῖν CALX vitriolata (Gypsum, Selenites) non tantum variis aquis soluta reperitur, sed etiam in pluribus locis ingentia efficit strata.

---

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sciagraphia_regni_mineralis.
