Latin
CUPRUM
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Argilla et humus non nunquam colore caeruleo diluto in superficie decorantur, immo prior recens effessa aërique exposita hunc tinctum interdum adquirere inventa est. Quod basis sit martialis, phlogisto gravidata, facile patet, nam ignitione in carbone flammulam monstrat, rubescit et magneti fit obsequiosum. Leni calore eadem materia virescit, fusione autem nigras exhibet scorias. Tam alkalia, quam acida pulverem caeruleum suscipiunt coloremque delent, qui tamen iterum comparet, si e prioribus per acida et e posterioribus per alkalia praecipitatio instituitur, at plerumque virescens et cito albescens.