# Sciagraphia regni mineralis 5

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis, TERRA PONDEROSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/torbern-bergman/sciagraphia-regni-mineralis/5

Si heterogenea oculis discerni possunt, tum mox ad Saxa ablegandam materiam existimo, heic autem omnem oculorum aciem effugiunt. Praeterea terrae se invicem attrahendi virtuto gaudent et talia nonnulla connubia, mechanicis intimiora, novimus. Terra ex alumine mediante alkali caustico dejecta et aquae calcis immissa mox spongiosam et pellucidam compagem amittit, albescit et condensatur, calcem ex aqua hauriens, quod connubium dein non nisi mediis chemicis disjungi potest. Hisce motus rationibus species cios ambiguas excludere non audeo. Interea inquinatas voco materias, quarum connubia miscelis mechanicis analoga videntur, unitas vero, quae attractionis vinculo fortius cohaerent.

---

Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sciagraphia_regni_mineralis.
